Hľadaný výraz: Lk 12,16-21, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
16 Dixit autem similitudinem ad illos dicens: “ Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit. 17 Et cogitabat intra se dicens: “Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?”. 18 Et dixit: “Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea; 19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”. 20 Dixit autem illi Deus: “Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?”. 21 Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ”.

1

mail   print   facebook   twitter